Feria Quinta infra Hebdomadam XVIII post Octavam Pentecostes II. Octobris Feria

Matutinum
Laudes
Prima
Tertia
Sexta
Nona
Vespera
Completorium

Ad Matutinum

Incipit
V. Dómine lábia ++ mea apéries.
R. Et os meum annuntiábit laudem tuam.
V. Deus + in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sæcula sæculórum. Amen.
Alleluia.
Invitatorium {Antiphona ex Psalterio secundum diem}
Ant. Regem magnum Dominum * Venite adoremus
Ant. Regem magnum Dominum * Venite adoremus
Veníte, exsultémus Dómino, iubilémus Deo, salutári nostro: præoccupémus fáciem eius in confessióne, et in psalmis iubilémus ei.
Ant. Regem magnum Dominum * Venite adoremus
Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos, quóniam non repéllet Dóminus plebem suam: quia in manu eius sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse conspícit.
Ant. Venite adoremus
Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus eius (genuflectitur) veníte, adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus, Deus noster; nos autem pópulus eius, et oves páscuæ eius.
Ant. Regem magnum Dominum * Venite adoremus
Hódie, si vocem eius audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea.
Ant. Venite adoremus
Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi; Semper hi errant corde, ipsi vero non cognovérunt vias meas: quibus iurávi in ira mea; Si introíbunt in réquiem meam.
Ant. Regem magnum Dominum * Venite adoremus
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant. Venite adoremus
Ant. Regem magnum Dominum * Venite adoremus
Hymnus {ex Psalterio secundum temporum}
Nox atra rerum contegit
Terrae colores omnium:
Nos confitentes poscimus
Te, iuste iudex cordium:

Ut auferas piacula,
Sordesque mentis abluas:
Donesque, Christe, gratiam,
Ut arceantur crimina.

Mens ecce torpet impia,
Quam culpa mordet noxia;
Obscura gestit tollere,
Et te, Redemptor, quaerere.

Repelle tu caliginem
Intrinsecus quam maxime:
Ut in beato gaudeat
Se collocari lumine.

* Praesta, Pater piissime,
Patrique compar Unice,
Cum Spiritu Paraclito,
Regnans per omne saeculum.
Amen.
Psalmi cum lectionibus {Antiphonae ex Psalterio secundum temporum}
Nocturn I
Ant. In Deo salutare meum * et gloria mea et spes mea in Deo est
Psalmus 61 [1]
61:1 Nonne Deo subiécta erit ánima mea? * ab ipso enim salutáre meum.
61:2 Nam et ipse Deus meus, et salutáris meus: * suscéptor meus, non movébor ámplius.
61:3 Quoúsque irrúitis in hóminem? interfícitis univérsi vos: * tamquam paríeti inclináto et macériæ depúlsæ?
61:4 Verúmtamen prétium meum cogitavérunt repéllere, cucúrri in siti: * ore suo benedicébant, et corde suo maledicébant.
61:5 Verúmtamen Deo subiécta esto, ánima mea: * quóniam ab ipso patiéntia mea.
61:6 Quia ipse Deus meus, et salvátor meus: * adiútor meus, non emigrábo.
61:7 In Deo salutáre meum, et glória mea: * Deus auxílii mei, et spes mea in Deo est.
61:8 Speráte in eo omnis congregátio pópuli, effúndite coram illo corda vestra: * Deus adiútor noster in ætérnum.
61:9 Verúmtamen vani fílii hóminum, mendáces fílii hóminum in statéris: * ut decípiant ipsi de vanitáte in idípsum.
61:10 Nolíte speráre in iniquitáte, et rapínas nolíte concupíscere: * divítiæ si áffluant, nolíte cor appónere.
61:11 Semel locútus est Deus, duo hæc audívi, quia potéstas Dei est, et tibi, Dómine, misericórdia: * quia tu reddes unicuíque iuxta ópera sua.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. In Deo salutare meum * et gloria mea et spes mea in Deo est
Ant. Videte opera Domini * et auditam facite vocem laudis eius
Psalmus 65(1-12) [2]
65:1 Iubiláte Deo, omnis terra, psalmum dícite nómini eius: * date glóriam laudi eius.
65:2 Dícite Deo: Quam terribília sunt ópera tua, Dómine! * in multitúdine virtútis tuæ mentiéntur tibi inimíci tui.
65:3 Omnis terra adóret te, et psallat tibi: * psalmum dicat nómini tuo.
65:4 Veníte, et vidéte ópera Dei: * terríbilis in consíliis super fílios hóminum.
65:5 Qui convértit mare in áridam, in flúmine pertransíbunt pede: * ibi lætábimur in ipso.
65:6 Qui dominátur in virtúte sua in ætérnum, óculi eius super Gentes respíciunt: * qui exásperant non exalténtur in semetípsis.
65:7 Benedícite, Gentes, Deum nostrum: * et audítam fácite vocem laudis eius,
65:8 Qui pósuit ánimam meam ad vitam: * et non dedit in commotiónem pedes meos.
65:9 Quóniam probásti nos, Deus: * igne nos examinásti, sicut examinátur argéntum.
65:10 Induxísti nos in láqueum, posuísti tribulatiónes in dorso nostro: * imposuísti hómines super cápita nostra.
65:11 Transívimus per ignem et aquam: * et eduxísti nos in refrigérium.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Videte opera Domini * et auditam facite vocem laudis eius
Ant. Audite omnes * qui timetis Deum, quanta fecit animae meae
Psalmus 65(13-20) [3]
65:13 Introíbo in domum tuam in holocáustis: * reddam tibi vota mea, quæ distinxérunt lábia mea.
65:14 Et locútum est os meum, * in tribulatióne mea.
65:15 Holocáusta medulláta ófferam tibi cum incénso aríetum: * ófferam tibi boves cum hircis.
65:16 Veníte, audíte, et narrábo, omnes, qui timétis Deum: * quanta fecit ánimæ meæ.
65:17 Ad ipsum ore meo clamávi, * et exaltávi sub lingua mea.
65:18 Iniquitátem si aspéxi in corde meo, * non exáudiet Dóminus.
65:19 Proptérea exaudívit Deus, * et atténdit voci deprecatiónis meæ.
65:20 Benedíctus Deus, * qui non amóvit oratiónem meam, et misericórdiam suam a me.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Audite omnes * qui timetis Deum, quanta fecit animae meae
Ant. Exsurgat Deus, * et dissipentur inimíci eius
Psalmus 67(1-11) [4]
67:1 Exsúrgat Deus, et dissipéntur inimíci eius, * et fúgiant qui odérunt eum, a fácie eius.
67:2 Sicut déficit fumus, defíciant: * sicut fluit cera a fácie ignis, sic péreant peccatóres a fácie Dei.
67:3 Et iusti epuléntur, et exsúltent in conspéctu Dei: * et delecténtur in lætítia.
67:4 Cantáte Deo, psalmum dícite nómini eius: * iter fácite ei, qui ascéndit super occásum: (fit reverentia) Dóminus nomen illi.
67:5 Exsultáte in conspéctu eius: * turbabúntur a fácie eius, patris orphanórum et iúdicis viduárum.
67:6 Deus in loco sancto suo: * Deus, qui inhabitáre facit uníus moris in domo:
67:7 Qui edúcit vinctos in fortitúdine, * simíliter eos qui exásperant, qui hábitant in sepúlcris.
67:8 Deus, cum egrederéris in conspéctu pópuli tui, * cum pertransíres in desérto:
67:9 Terra mota est, étenim cæli distillavérunt a fácie Dei Sínai, * a fácie Dei Israël.
67:10 Plúviam voluntáriam segregábis, Deus, hereditáti tuæ: * et infirmáta est, tu vero perfecísti eam.
67:11 Animália tua habitábunt in ea: * parásti in dulcédine tua páuperi, Deus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Exsurgat Deus, * et dissipentur inimíci eius
Ant. Deus noster * Deus salvos faciendi, et Domini sunt exitus mortis
Psalmus 67(12-24) [5]
67:12 Dóminus dabit verbum evangelizántibus, * virtúte multa.
67:13 Rex virtútum dilécti dilécti: * et spéciei domus divídere spólia.
67:14 Si dormiátis inter médios cleros, pennæ colúmbæ deargentátæ, * et posterióra dorsi eius in pallóre auri.
67:15 Dum discérnit cæléstis reges super eam, nive dealbabúntur in Selmon: * mons Dei, mons pinguis.
67:16 Mons coagulátus, mons pinguis: * ut quid suspicámini montes coagulátos?
67:17 Mons, in quo beneplácitum est Deo habitáre in eo: * étenim Dóminus habitábit in finem.
67:18 Currus Dei decem míllibus múltiplex, míllia lætántium: * Dóminus in eis in Sina in sancto.
67:19 Ascendísti in altum, cepísti captivitátem: * accepísti dona in homínibus.
67:20 Étenim non credéntes, * inhabitáre Dóminum Deum.
67:21 Benedíctus Dóminus die quotídie: * prósperum iter fáciet nobis Deus salutárium nostrórum.
67:22 Deus noster, Deus salvos faciéndi: * et Dómini Dómini éxitus mortis.
67:23 Verúmtamen Deus confrínget cápita inimicórum suórum: * vérticem capílli perambulántium in delíctis suis.
67:24 Dixit Dóminus: Ex Basan convértam, * convértam in profúndum maris:
67:24 Ut intingátur pes tuus in sánguine: * lingua canum tuórum ex inimícis, ab ipso.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Deus noster * Deus salvos faciendi, et Domini sunt exitus mortis
Ant. In ecclésiis * benedícite Dómino Deo.
Psalmus 67(25-36) [6]
67:25 Vidérunt ingréssus tuos, Deus: * ingréssus Dei mei: regis mei qui est in sancto.
67:26 Prævenérunt príncipes coniúncti psalléntibus: * in médio iuvenculárum tympanistriárum.
67:27 In ecclésiis benedícite Deo Dómino, * de fóntibus Israël.
67:28 Ibi Béniamin adolescéntulus: * in mentis excéssu.
67:29 Príncipes Iuda, duces eórum: * príncipes Zábulon, príncipes Néphtali.
67:30 Manda, Deus, virtúti tuæ: * confírma hoc, Deus, quod operátus es in nobis.
67:31 A templo tuo in Ierúsalem, * tibi ófferent reges múnera.
67:32 Íncrepa feras arúndinis, congregátio taurórum in vaccis populórum: * ut exclúdant eos, qui probáti sunt argénto.
67:33 Díssipa Gentes, quæ bella volunt: vénient legáti ex Ægypto: * Æthiópia prævéniet manus eius Deo.
67:34 Regna terræ, cantáte Deo: * psállite Dómino.
67:35 Psállite Deo, qui ascéndit super cælum cæli, * ad Oriéntem.
67:36 Ecce dabit voci suæ vocem virtútis, date glóriam Deo super Israël, * magnificéntia eius, et virtus eius in núbibus.
67:36 Mirábilis Deus in sanctis suis, Deus Israël ipse dabit virtútem, et fortitúdinem plebi suæ, * benedíctus Deus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. In ecclésiis * benedícite Dómino Deo.
Ant. Salvum me fac * Deus quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam
Psalmus 68(1-13) [7]
68:1 Salvum me fac, Deus: quóniam intravérunt aquæ usque ad ánimam meam.
68:2 Infíxus sum in limo profúndi: * et non est substántia.
68:3 Veni in altitúdinem maris: * et tempéstas demérsit me.
68:4 Laborávi clamans, raucæ factæ sunt fauces meæ: * defecérunt óculi mei, dum spero in Deum meum.
68:5 Multiplicáti sunt super capíllos cápitis mei, * qui odérunt me gratis.
68:6 Confortáti sunt qui persecúti sunt me inimíci mei iniúste: * quæ non rápui, tunc exsolvébam.
68:7 Deus, tu scis insipiéntiam meam: * et delícta mea a te non sunt abscóndita.
68:8 Non erubéscant in me qui exspéctant te, Dómine, * Dómine virtútum.
68:9 Non confundántur super me * qui quærunt te, Deus Israël.
68:10 Quóniam propter te sustínui oppróbrium: * opéruit confúsio fáciem meam.
68:11 Extráneus factus sum frátribus meis, * et peregrínus fíliis matris meæ.
68:12 Quóniam zelus domus tuæ comédit me: * et oppróbria exprobrántium tibi cecidérunt super me.
68:13 Et opérui in ieiúnio ánimam meam: * et factum est in oppróbrium mihi.
68:13 Et pósui vestiméntum meum cilícium: * et factus sum illis in parábolam.
68:13 Advérsum me loquebántur, qui sedébant in porta: * et in me psallébant qui bibébant vinum.
68:13 Ego vero oratiónem meam ad te, Dómine: * tempus benepláciti, Deus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Salvum me fac * Deus quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam
Ant. Propter inimicos meos * eripe me Domine
Psalmus 68(14-29) [8]
68:14 In multitúdine misericórdiæ tuæ exáudi me, * in veritáte salútis tuæ:
68:15 Éripe me de luto, ut non infígar: * líbera me ab iis, qui odérunt me, et de profúndis aquárum.
68:16 Non me demérgat tempéstas aquæ, neque absórbeat me profúndum: * neque úrgeat super me púteus os suum.
68:17 Exáudi me, Dómine, quóniam benígna est misericórdia tua: * secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum réspice in me.
68:18 Et ne avértas fáciem tuam a púero tuo: * quóniam tríbulor, velóciter exáudi me.
68:19 Inténde ánimæ meæ, et líbera eam: * propter inimícos meos éripe me.
68:20 Tu scis impropérium meum, et confusiónem meam, * et reveréntiam meam.
68:21 In conspéctu tuo sunt omnes qui tríbulant me: * impropérium exspectávit cor meum, et misériam.
68:22 Et sustínui qui simul contristarétur, et non fuit: * et qui consolarétur, et non invéni.
68:23 Et dedérunt in escam meam fel: * et in siti mea potavérunt me acéto.
68:24 Fiat mensa eórum coram ipsis in láqueum, * et in retributiónes, et in scándalum.
68:25 Obscuréntur óculi eórum ne vídeant: * et dorsum eórum semper incúrva.
68:26 Effúnde super eos iram tuam: * et furor iræ tuæ comprehéndat eos.
68:27 Fiat habitátio eórum desérta: * et in tabernáculis eórum non sit qui inhábitet.
68:28 Quóniam quem tu percussísti, persecúti sunt: * et super dolórem vúlnerum meórum addidérunt.
68:29 Appóne iniquitátem super iniquitátem eórum: * et non intrent in iustítiam tuam.
68:29 Deleántur de libro vivéntium: * et cum iustis non scribántur.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Propter inimicos meos * eripe me Domine
Ant. Quaerite Dominum * et vivet anima vestra
Psalmus 68(30-37) [9]
68:30 Ego sum pauper et dolens: * salus tua, Deus, suscépit me.
68:31 Laudábo nomen Dei cum cántico: * et magnificábo eum in laude:
68:32 Et placébit Deo super vítulum novéllum: * córnua producéntem et úngulas.
68:33 Vídeant páuperes et læténtur: * quærite Deum, et vivet ánima vestra.
68:34 Quóniam exaudívit páuperes Dóminus: * et vinctos suos non despéxit.
68:35 Laudent illum cæli et terra, * mare et ómnia reptília in eis.
68:36 Quóniam Deus salvam fáciet Sion: * et ædificabúntur civitátes Iuda.
68:37 Et inhabitábunt ibi, * et hereditáte acquírent eam.
68:37 Et semen servórum eius possidébit eam: * et qui díligunt nomen eius, habitábunt in ea.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Quaerite Dominum * et vivet anima vestra
V. Laudabo nomen Dei cum cantico.
R. Et magnificabo eum in laude.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. Exaudi, Domine Iesu Christe, preces servorum tuorum, et miserere nobis: Qui cum Patre et Spiritu Sancto vivis et regnas in saecula saeculorum. Amen.

V. Iube Domine, benedicere
Benedictio. Benedictione perpetua benedicat nos Pater aeternus. Amen.

Lectio 1
De libro primo Machabaeorum
1 Mac 6:1-6
1 Et rex Antiochus perambulabat superiores regiones, et audivit esse civitatem Elymaidem in Perside nobilissimam, et copiosam in argento et auro,
2 Templumque in ea locuples valde, et illic velamina aurea, et loricae, et scuta, quae reliquit Alexander Philippi rex Macedo, qui regnavit primus in Graecia.
3 Et venit, et quaerebat capere civitatem, et depraedari eam: et non potuit, quoniam innotuit sermo his qui erant in civitate:
4 Et insurrexerunt in praelium, et fugit inde, et abiit cum tristitia magna, et reversus est in Babyloniam.
5 Et venit qui nuntiaret ei in Perside, quia fugata sunt castra quae erant in terra Iuda:
6 Et quia abiit Lysias cum virtute forti in primis, et fugatus est a facie Iudaeorum
V. Tu autem Dómine miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Adaperiat Dominus cor vestrum in lege sua, et in praeceptis suis, et faciat pacem in diebus vestris:
* Concedat vobis salutem, et redimat vos a malis.
V. Exaudiat Dominus orationes vestras, et reconcilietur vobis, nec vos deserat in tempore malo.
R. Concedat vobis salutem, et redimat vos a malis.
V. Iube Domine, benedicere
Benedictio. Unigenitus Dei Filius nos benedicere et adiuvare dignetur. Amen

Lectio 2
1 Mac 6:6-9
6 Et invaluerunt armis, et viribus, et spoliis multis, quae ceperunt de castris, quae exciderunt:
7 Et quia diruerunt abominationem, quam aedificaverat super altare quod erat in Ierusalem: et sanctificationem, sicut prius, circumdederunt muris excelsis, sed et Bethsuram civitatem suam.
8 Et factum est ut audivit rex sermones istos, expavit, et commotus est valde: et decidit in lectum, et incidit in languorem prae tristitia, quia non factum est ei sicut cogitabat.
9 Et erat illic per dies multos, quia renovata est in eo tristitia magna, et arbitratus est se mori.
V. Tu autem Dómine miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Exaudiat Dominus orationes vestras, et reconcilietur vobis, nec vos deserat in tempore malo,
* Dominus Deus noster.
V. Det vobis cor omnibus, ut colatis eum, et faciatis eius voluntatem.
R. Dominus Deus noster.
V. Iube Domine, benedicere
Benedictio. Spiritus Sancti gratia illuminet sensus et corda nostra. Amen.

Lectio 3
1 Mac 6:10-13
10 Et vocavit omnes amicos suos, et dixit illis: Recessit somnus ab oculis meis, et concidi, et corrui corde prae sollicitudine:
11 Et dixi in corde meo: In quantam tribulationem deveni, et in quos fluctus tristitiae, in qua nunc sum: qui iucundus eram, et dilectus in potestate mea!
12 Nunc vero reminiscor malorum quae feci in Ierusalem, unde et abstuli omnia spolia aurea et argentea quae erant in ea, et misi auferre habitantes Iudaeam sine causa.
13 Cognovi ergo quia propterea invenerunt me mala ista: et ecce pereo tristitia magna in terra aliena.
V. Tu autem Dómine miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Congregati sunt inimici nostri, et gloriantur in virtute sua: contere fortitudinem illorum Domine, et disperge illos:
* Ut cognoscant, quia non est alius qui pugnet pro nobis, nisi tu Deus noster.
V. Disperge illos in virtute tua, et destrue eos protector noster Domine.
R. Ut cognoscant, quia non est alius qui pugnet pro nobis, nisi tu Deus noster.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Ut cognoscant, quia non est alius qui pugnet pro nobis, nisi tu Deus noster.
Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandae sint.
Oratio {ex Proprio de Tempore}
V. Dominus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Oremus
Dirigat corda nostra, quaesumus Domine, tuae miserationis operatio: quia tibi sine te placere non possumus.
Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sæcula sæculórum.
R. Amen.

Conclusio
V. Dominus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.

Ad Laudes

Incipit
V. Deus + in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sæcula sæculórum. Amen.
Alleluia.
Psalmi {ex Psalterio secundum diem}
Ant. Iubiláte * in conspéctu régis Dómini
Psalmus 97 [1]
97:1 Cantáte Dómino cánticum novum: * quia mirabília fecit.
97:2 Salvávit sibi déxtera eius: * et bráchium sanctum eius.
97:3 Notum fecit Dóminus salutáre suum: * in conspéctu géntium revelávit iustítiam suam.
97:4 Recordátus est misericórdiæ suæ, * et veritátis suæ dómui Israël.
97:5 Vidérunt omnes términi terræ * salutáre Dei nostri.
97:6 Iubiláte Deo, omnis terra: * cantáte, et exsultáte, et psállite.
97:7 Psállite Dómino in cíthara, in cíthara et voce psalmi: * in tubis ductílibus, et voce tubæ córneæ.
97:8 Iubiláte in conspéctu regis Dómini: * moveátur mare, et plenitúdo eius: orbis terrárum, et qui hábitant in eo.
97:9 Flúmina plaudent manu, simul montes exsultábunt a conspéctu Dómini: * quóniam venit iudicáre terram.
97:10 Iudicábit orbem terrárum in iustítia, * et pópulos in æquitáte.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Iubiláte * in conspéctu régis Dómini
Ant. Dómine * refúgium factus es nobis
Psalmus 89 [2]
89:1 Dómine, refúgium factus es nobis: a generatióne in generatiónem.
89:2 Priúsquam montes fíerent, aut formarétur terra et orbis: * a sæculo et usque in sæculum tu es, Deus.
89:3 Ne avértas hóminem in humilitátem: * et dixísti: Convertímini, fílii hóminum.
89:4 Quóniam mille anni ante óculos tuos, * tamquam dies hestérna, quæ prætériit,
89:5 Et custódia in nocte, * quæ pro níhilo habéntur, eórum anni erunt.
89:6 Mane sicut herba tránseat, mane flóreat, et tránseat: * véspere décidat, indúret et aréscat.
89:7 Quia defécimus in ira tua, * et in furóre tuo turbáti sumus.
89:8 Posuísti iniquitátes nostras in conspéctu tuo: * sæculum nostrum in illuminatióne vultus tui.
89:9 Quóniam omnes dies nostri defecérunt: * et in ira tua defécimus.
89:10 Anni nostri sicut aránea meditabúntur: * dies annórum nostrórum in ipsis, septuagínta anni.
89:11 Si autem in potentátibus, octogínta anni: * et ámplius eórum, labor et dolor.
89:12 Quóniam supervénit mansuetúdo: * et corripiémur.
89:13 Quis novit potestátem iræ tuæ: * et præ timóre tuo iram tuam dinumeráre?
89:14 Déxteram tuam sic notam fac: * et erudítos corde in sapiéntia.
89:15 Convértere, Dómine, úsquequo? * et deprecábilis esto super servos tuos.
89:16 Repléti sumus mane misericórdia tua: * et exsultávimus, et delectáti sumus ómnibus diébus nostris.
89:17 Lætáti sumus pro diébus, quibus nos humiliásti: * annis, quibus vídimus mala.
89:18 Réspice in servos tuos, et in ópera tua: * et dírige fílios eórum.
89:19 Et sit splendor Dómini, Dei nostri, super nos, et ópera mánuum nostrárum dírige super nos: * et opus mánuum nostrárum dírige.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Dómine * refúgium factus es nobis
Ant. Dómine * in cælo misericórdia tua
Psalmus 35 [3]
35:1 Dixit iniústus ut delínquat in semetípso: * non est timor Dei ante óculos eius.
35:2 Quóniam dolóse egit in conspéctu eius: * ut inveniátur iníquitas eius ad ódium.
35:3 Verba oris eius iníquitas, et dolus: * nóluit intellígere ut bene ágeret.
35:4 Iniquitátem meditátus est in cubíli suo: * ástitit omni viæ non bonæ, malítiam autem non odívit.
35:5 Dómine, in cælo misericórdia tua: * et véritas tua usque ad nubes.
35:6 Iustítia tua sicut montes Dei: * iudícia tua abýssus multa.
35:7 Hómines, et iuménta salvábis, Dómine: * quemádmodum multiplicásti misericórdiam tuam, Deus.
35:8 Fílii autem hóminum, * in tégmine alárum tuárum sperábunt.
35:9 Inebriabúntur ab ubertáte domus tuæ: * et torrénte voluptátis tuæ potábis eos.
35:10 Quóniam apud te est fons vitæ: * et in lúmine tuo vidébimus lumen.
35:11 Præténde misericórdiam tuam sciéntibus te, * et iustítiam tuam his, qui recto sunt corde.
35:12 Non véniat mihi pes supérbiæ: * et manus peccatóris non móveat me.
35:13 Ibi cecidérunt qui operántur iniquitátem: * expúlsi sunt, nec potuérunt stare.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Dómine * in cælo misericórdia tua
Ant. Pópulus meus * ait Dóminus, bonis meis adimplébitur
Canticum Ieremiae [4]
(Canticum Ieremiae * Ier 31:10-14)
31:10 Audíte verbum Dómini, gentes, * et annuntiáte in ínsulis, quæ procul sunt,
31:11 Et dícite: Qui dispérsit Israël, congregábit eum: * et custódiet eum sicut pastor gregem suum.
31:12 Redémit enim Dóminus Iacob, * et liberávit eum de manu potentióris.
31:13 Et vénient, et laudábunt in monte Sion: * et cónfluent ad bona Dómini,
31:14 Super fruménto, et vino, et óleo, * et foetu pécorum et armentórum:
31:15 Erítque ánima eórum quasi hortus irríguus, * et ultra non esúrient.
31:16 Tunc lætábitur virgo in choro, * iúvenes et senes simul:
31:17 Et convértam luctum eórum in gáudium, * et consolábor eos, et lætificábo a dolóre suo.
31:18 Et inebriábo ánimam sacerdótum pinguédine: * et pópulus meus bonis meis adimplébitur.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Pópulus meus * ait Dóminus, bonis meis adimplébitur
Ant. Deo nostro * iucúnda sit laudátio
Psalmus 146 [5]
146:1 Laudáte Dóminum quóniam bonus est psalmus: * Deo nostro sit iucúnda, decóraque laudátio.
146:2 Ædíficans Ierúsalem Dóminus: * dispersiónes Israëlis congregábit.
146:3 Qui sanat contrítos corde: * et álligat contritiónes eórum.
146:4 Qui númerat multitúdinem stellárum: * et ómnibus eis nómina vocat.
146:5 Magnus Dóminus noster, et magna virtus eius: * et sapiéntiæ eius non est númerus.
146:6 Suscípiens mansuétos Dóminus: * humílians autem peccatóres usque ad terram.
146:7 Præcínite Dómino in confessióne: * psállite Deo nostro in cíthara.
146:8 Qui óperit cælum núbibus: * et parat terræ plúviam.
146:9 Qui prodúcit in móntibus foenum: * et herbam servitúti hóminum.
146:10 Qui dat iuméntis escam ipsórum: * et pullis corvórum invocántibus eum.
146:11 Non in fortitúdine equi voluntátem habébit: * nec in tíbiis viri beneplácitum erit ei.
146:12 Beneplácitum est Dómino super timéntes eum: * et in eis, qui sperant super misericórdia eius.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Deo nostro * iucúnda sit laudátio
Capitulum Hymnus Versus {ex Psalterio secundum diem}
Rom. 13, 12-13
Nox præcéssit, dies autem appropinquávit. Abiiciamus ergo ópera tenebrárum, et induamur arma lucis. Sicut in die honeste ambulémus.
R. Deo grátias.

Hymnus
Lux ecce surgit aurea,
Pallens facessat cæcitas,
Quæ nosmet in præceps diu
Errore traxit devio.

Hæc lux serenum conferat,
Purosque nos præstet sibi:
Nihil loquamur subdolum:
Volvamus obscúrum nihil.

Sic tota decúrrat dies,
Ne lingua mendax, ne manus
Oculive peccent lubrici,
Ne noxa corpus ínquinet.

Speculator astat désuper,
Qui nos diébus ómnibus,
Actusque nostros próspicit
A luce prima in vésperum.

Deo Patri sit glória,
Eiúsque soli Fílio,
Cum Spíritu Paráclito,
Nunc et per omne sæculum.
Amen.

V. Repléti sumus mane misericórdia tua.
R. Exsultávimus, et delectáti sumus.
Canticum Benedictus {Antiphona ex Proprio de Tempore}
Ant. In sanctitáte * serviámus Dómino, et liberábit nos ab inimícis nostris
(Canticum Zachariae: Luc. 1:68-79)
1:68 Benedictus Dóminus, Deus Israël: * quia visitávit, et fecit redemptiónem plebis suæ:
1:69 Et eréxit cornu salútis nobis: * in domo David, púeri sui.
1:70 Sicut locútus est per os sanctórum, * qui a sæculo sunt, prophetárum eius:
1:71 Salútem ex inimícis nostris, * et de manu ómnium, qui odérunt nos.
1:72 Ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris: * et memorári testaménti sui sancti.
1:73 Iusiurándum, quod iurávit ad Ábraham patrem nostrum, * datúrum se nobis:
1:74 Ut sine timóre, de manu inimicórum nostrórum liberáti, * serviámus illi.
1:75 In sanctitáte, et iustítia coram ipso, * ómnibus diébus nostris.
1:76 Et tu, puer, Prophéta Altíssimi vocáberis: * præíbis enim ante fáciem Dómini, paráre vias eius:
1:77 Ad dandam sciéntiam salútis plebi eius: * in remissiónem peccatórum eórum:
1:78 Per víscera misericórdiæ Dei nostri: * in quibus visitávit nos, óriens ex alto:
1:79 Illumináre his, qui in ténebris, et in umbra mortis sedent: * ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant. In sanctitáte * serviámus Dómino, et liberábit nos ab inimícis nostris
Preces Feriales{omittitur}
Oratio {ex Proprio de Tempore}
V. Dominus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Oremus
Dirigat corda nostra, quaesumus Domine, tuae miserationis operatio: quia tibi sine te placere non possumus.
Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sæcula sæculórum.
R. Amen.

Conclusio
V. Dominus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.

Ad Primam

Incipit
V. Deus + in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sæcula sæculórum. Amen.
Alleluia.
Hymnus
Iam lucis orto sidere,
Deum precemur supplices,
Ut in diurnis actibus
Nos servet a nocentibus.

Linguam refrenans temperet,
Ne litis horror insonet:
Visum fovendo contegat,
Ne vanitates hauriat.

Sint pura cordis intima,
Absistat et vecordia;
Carnis terat superbiam
Potus cibique parcitas.

Ut, cum dies abscesserit,
Noctemque sors reduxerit,
Mundi per abstinentiam
Ipsi canamus gloriam.

* Deo Patri sit gloria,
Eiusque soli Filio,
Cum Spiritu Paraclito,
Nunc et per omne saeculum.
Amen.
Psalmi {Antiphona ex Psalterio secundum diem}
Ant. In loco pascuae * ibi Dominus me collocavit
Psalmus 22 [1]
22:1 Dóminus regit me, et nihil mihi déerit: * in loco páscuæ ibi me collocávit.
22:2 Super aquam refectiónis educávit me: * ánimam meam convértit.
22:3 Dedúxit me super sémitas iustítiæ, * propter nomen suum.
22:4 Nam, et si ambulávero in médio umbræ mortis, non timébo mala: * quóniam tu mecum es.
22:5 Virga tua, et báculus tuus: * ipsa me consoláta sunt.
22:6 Parásti in conspéctu meo mensam, * advérsus eos, qui tríbulant me.
22:7 Impinguásti in óleo caput meum: * et calix meus inébrians quam præclárus est!
22:8 Et misericórdia tua subsequétur me * ómnibus diébus vitæ meæ:
22:9 Et ut inhábitem in domo Dómini, * in longitúdinem diérum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sæcula sæculórum. Amen.
Psalmus 71(1-8) [2]
71:1 Deus, iudícium tuum regi da: * et iustítiam tuam fílio regis:
71:2 Iudicáre pópulum tuum in iustítia, * et páuperes tuos in iudício.
71:3 Suscípiant montes pacem pópulo: * et colles iustítiam.
71:4 Iudicábit páuperes pópuli, et salvos fáciet fílios páuperum: * et humiliábit calumniatórem.
71:5 Et permanébit cum sole, et ante lunam, * in generatióne et generatiónem.
71:6 Descéndet sicut plúvia in vellus: * et sicut stillicídia stillántia super terram.
71:7 Oriétur in diébus eius iustítia, et abundántia pacis: * donec auferátur luna.
71:8 Et dominábitur a mari usque ad mare: * et a flúmine usque ad términos orbis terrárum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sæcula sæculórum. Amen.
Psalmus 71(9-20) [3]
71:9 Coram illo prócident Æthíopes: * et inimíci eius terram lingent.
71:10 Reges Tharsis, et ínsulæ múnera ófferent: * reges Árabum et Saba dona addúcent.
71:11 Et adorábunt eum omnes reges terræ: * omnes gentes sérvient ei:
71:12 Quia liberábit páuperem a poténte: * et páuperem, cui non erat adiútor.
71:13 Parcet páuperi et ínopi: * et ánimas páuperum salvas fáciet.
71:14 Ex usúris et iniquitáte rédimet ánimas eórum: * et honorábile nomen eórum coram illo.
71:15 Et vivet, et dábitur ei de auro Arábiæ, et adorábunt de ipso semper: * tota die benedícent ei.
71:16 Et erit firmaméntum in terra in summis móntium, superextollétur super Líbanum fructus eius: * et florébunt de civitáte sicut foenum terræ.
71:17 Sit nomen eius benedíctum in sæcula: * ante solem pérmanet nomen eius.
71:18 Et benedicéntur in ipso omnes tribus terræ: * omnes gentes magnificábunt eum.
71:19 Benedíctus Dóminus, Deus Israël, * qui facit mirabília solus:
71:20 Et benedíctum nomen maiestátis eius in ætérnum: * et replébitur maiestáte eius omnis terra: fiat, fiat.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. In loco pascuae * ibi Dominus me collocavit
Capitulum Responsorium Versus {ex Psalterio secundum diem}
1 Tim. 1:17
Regi saeculorum immortali et invisibili, soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum. Amen
R. Deo gratias.

R.br. Christe, Fili Dei vivi, * Miserere nobis.
R. Christe, Fili Dei vivi, * Miserere nobis.
V. Qui sedes ad dexteram Patris,
R. Miserere nobis.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Christe, Fili Dei vivi, * Miserere nobis.

V. Exsurge, Christe, adiuva nos.
R. Et libera nos propter nomen tuum.
Orationes
V. Dominus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Oremus.
Domine Deus omnipotens, qui ad principium huius diei nos pervenire fecisti: tua nos hodie salva virtute; ut in hac die ad nullum declinemus peccatum, sed semper ad tuam iustitiam faciendam nostra procedant eloquia, dirigantur cogitationes et opera.
Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sæcula sæculórum.
R. Amen.
V. Dominus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Martyrologium (anticipated)

Tertio Idus Octobris Luna vicesima secunda Anno 2017 Domini

Sancti Eduardi, Regis Anglorum et Confessoris, qui Nonis Ianuarii obdormivit in Domino, sed hac die, ob Translationem corporis eius, potissimum colitur.
Apud Troadem, Asiae minoris urbem, natalis sancti Carpi, qui fuit discipulus beati Pauli Apostoli.
Cordubae, in Hispania, item natalis sanctorum Martyrum Fausti, Ianuarii et Martialis; qui, primo equulei poena cruciati, deinde, superciliis rasis, dentibus evulsis, auribus quoque et naribus praecisis, ignis passione martyrium consummarunt.
Thessalonicae sancti Florentii Martyris, qui, post varia tormenta, igne combustus est.
Apud Stokeraviam, in Austria, sancti Colmanni Martyris.
Antiochiae sancti Theophili Episcopi, qui, sextus post beatum Petrum Apostolum, eiusdem Ecclesiae Pontificatum tenuit.
Turonis, in Gallia, sancti Venantii, Abbatis et Confessoris.
Apud Sublacum, in Latio, sanctae Chelidoniae Virginis.
V. Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum.
R. Deo grátias.
V. Pretiosa in conspectu Domini.
R. Mors Sanctorum eius.
Sancta Maria et omnes Sancti intercedant pro nobis ad Dominum, ut nos mereamur ab eo adiuvari et salvari, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

V. Deus in adiutorium meum intende.
R. Domine, ad adiuvandum me festina.
V. Deus in adiutorium meum intende.
R. Domine, ad adiuvandum me festina.
V. Deus in adiutorium meum intende.
R. Domine, ad adiuvandum me festina.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sæcula sæculórum. Amen.
Kyrie, eleison. Christe, eleison. Kyrie, eleison.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
V. Respice in servos tuos, Domine, et in opera tua, et dirige filios eorum.
R. Et sit splendor Domini Dei nostri super nos, et opera manuum nostrarum dirige super nos, et opus manuum nostrarum dirige.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sæcula sæculórum. Amen.
Oremus.
Dirigere et sanctificare, regere et gubernare dignare, Domine Deus, Rex caeli et terrae, hodie corda et corpora nostra, sensus, sermones et actus nostros in lege tua, et in operibus mandatorum tuorum: ut hic et in aeternum, te auxiliante, salvi et liberi esse mereamur, Salvator mundi: Qui vivis et regnas in saecula saeculorum.
R. Amen.
V. Iube Domine benedicere.
Benedictio. Dies et actus nostros in sua pace disponat Dominus omnipotens. Amen.
Lectio brevis {Per Annum}
2 Thess 3:5
Dominus autem dirigat corda et corpora nostra in caritate Dei et patientia Christi.
V. Tu autem, Domine, miserere nobis.
R. Deo gratias.
Conclusio
V. Adiutorium nostrum + in nomine Domini.
R. Qui fecit caelum et terram.
V. Benedicite.
R. Deus.
V. Dominus nos benedicat, + et ab omni malo defendat, et ad vitam perducat aeternam. Et fidelium animae per misericordiam Dei requiescant in pace.
R. Amen.

Ad Tertiam

Incipit
V. Deus + in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sæcula sæculórum. Amen.
Alleluia.
Hymnus
Nunc Sancte nobis Spiritus,
Unum Patri cum Filio,
Dignare promptus ingeri
Nostro refusus pectori.

Os, lingua, mens, sensus, vigor
Confessionem personent,
Flammescat igne caritas,
Accendat ardor proximos.

* Praesta, Pater piissime,
Patrique compar Unice,
Cum Spiritu Paraclito
Regnans per omne saeculum.
Amen.
Psalmi {Antiphona ex Psalterio secundum diem}
Ant. Quam bonus * Israël Deus, his, qui recto sunt corde
Psalmus 72(1-9) [1]
72:1 Quam bonus Israël Deus, his, qui recto sunt corde!
72:2 Mei autem pæne moti sunt pedes: * pene effúsi sunt gressus mei.
72:3 Quia zelávi super iníquos, * pacem peccatórum videns.
72:4 Quia non est respéctus morti eórum: * et firmaméntum in plaga eórum.
72:5 In labóre hóminum non sunt, * et cum homínibus non flagellabúntur:
72:6 Ideo ténuit eos supérbia, * opérti sunt iniquitáte et impietáte sua.
72:7 Pródiit quasi ex ádipe iníquitas eórum: * transiérunt in afféctum cordis.
72:8 Cogitavérunt, et locúti sunt nequítiam: * iniquitátem in excélso locúti sunt.
72:9 Posuérunt in cælum os suum: * et lingua eórum transívit in terra.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sæcula sæculórum. Amen.
Psalmus 72(10-17) [2]
72:10 Ídeo convertétur pópulus meus hic: * et dies pleni inveniéntur in eis.
72:11 Et dixérunt: Quómodo scit Deus, * et si est sciéntia in excélso?
72:12 Ecce, ipsi peccatóres, et abundántes in sæculo, * obtinuérunt divítias.
72:13 Et dixi: Ergo sine causa iustificávi cor meum, * et lavi inter innocéntes manus meas:
72:14 Et fui flagellátus tota die, * et castigátio mea in matutínis.
72:15 Si dicébam: Narrábo sic: * ecce, natiónem filiórum tuórum reprobávi.
72:16 Existimábam ut cognóscerem hoc, * labor est ante me:
72:17 Donec intrem in Sanctuárium Dei: * et intélligam in novíssimis eórum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sæcula sæculórum. Amen.
Psalmus 72(18-28) [3]
72:18 Verúmtamen propter dolos posuísti eis: * deiecísti eos dum allevaréntur.
72:19 Quómodo facti sunt in desolatiónem, súbito defecérunt: * periérunt propter iniquitátem suam.
72:20 Velut sómnium surgéntium, Dómine, * in civitáte tua imáginem ipsórum ad níhilum rédiges.
72:21 Quia inflammátum est cor meum, et renes mei commutáti sunt: * et ego ad níhilum redáctus sum, et nescívi.
72:22 Ut iuméntum factus sum apud te: * et ego semper tecum.
72:23 Tenuísti manum déxteram meam: et in voluntáte tua deduxísti me, * et cum glória suscepísti me.
72:24 Quid enim mihi est in cælo? * et a te quid vólui super terram?
72:25 Defécit caro mea, et cor meum: * Deus cordis mei, et pars mea Deus in ætérnum.
72:26 Quia ecce, qui elóngant se a te, períbunt: * perdidísti omnes, qui fornicántur abs te.
72:27 Mihi autem adhærére Deo bonum est: * pónere in Dómino Deo spem meam:
72:28 Ut annúntiem omnes prædicatiónes tuas, * in portis fíliæ Sion.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Quam bonus * Israël Deus, his, qui recto sunt corde
Capitulum Responsorium Versus {Per Annum}
Ier 17:14
Sana me, Domine, et sanabor: salvum me fac, et salvus ero: quoniam laus mea tu es.
R. Deo grátias.

R.br. Sana animam meam, * Quia peccavi tibi.
R. Sana animam meam, * Quia peccavi tibi.
V. Ego dixi: Domine, miserere mei
R. Quia peccavi tibi.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sana animam meam, * Quia peccavi tibi.

V. Adiutor meus esto, ne derelinquas me.
R. Neque despicias me, Deus, salutaris meus.
Oratio {ex Proprio de Tempore}
V. Dominus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Oremus
Dirigat corda nostra, quaesumus Domine, tuae miserationis operatio: quia tibi sine te placere non possumus.
Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sæcula sæculórum.
R. Amen.

Conclusio
V. Dominus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.

Ad Sextam

Incipit
V. Deus + in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sæcula sæculórum. Amen.
Alleluia.
Hymnus
Rector potens verax Deus,
Qui temperas rerum vices,
Splendore mane illuminas,
Et ignibus meridiem:

Exstingue flammas litium,
Aufer calorem noxium,
Confer salutem corporum,
Veramque pacem cordium.

* Praesta, Pater piissime,
Patrique compar Unice,
Cum Spiritu Paraclito
Regnans per omne saeculum.
Amen.
Psalmi {Antiphona ex Psalterio secundum diem}
Ant. Memor esto * congregationis tuae, Domine, quam possedisti ab initio
Psalmus 73(1-9) [1]
73:1 Ut quid, Deus, repulísti in finem: * irátus est furor tuus super oves páscuæ tuæ?
73:2 Memor esto congregatiónis tuæ, * quam possedísti ab inítio.
73:3 Redemísti virgam hereditátis tuæ: * mons Sion, in quo habitásti in eo.
73:4 Leva manus tuas in supérbias eórum in finem: * quanta malignátus est inimícus in sancto!
73:5 Et gloriáti sunt qui odérunt te: * in médio solemnitátis tuæ.
73:6 Posuérunt signa sua, signa: * et non cognovérunt sicut in éxitu super summum.
73:7 Quasi in silva lignórum secúribus excidérunt iánuas eius in idípsum: * in secúri et áscia deiecérunt eam.
73:8 Incendérunt igni Sanctuárium tuum: * in terra polluérunt tabernáculum nóminis tui.
73:9 Dixérunt in corde suo cognátio eórum simul: * Quiéscere faciámus omnes dies festos Dei a terra.
73:9 Signa nostra non vídimus, iam non est prophéta: * et nos non cognóscet ámplius.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sæcula sæculórum. Amen.
Psalmus 73(10-17) [2]
73:10 Úsquequo, Deus, improperábit inimícus: * irrítat adversárius nomen tuum in finem?
73:11 Ut quid avértis manum tuam, et déxteram tuam, * de médio sinu tuo in finem?
73:12 Deus autem Rex noster ante sæcula: * operátus est salútem in médio terræ.
73:13 Tu confirmásti in virtúte tua mare: * contribulásti cápita dracónum in aquis.
73:14 Tu confregísti cápita dracónis: * dedísti eum escam pópulis Æthíopum.
73:15 Tu dirupísti fontes, et torréntes: * tu siccásti flúvios Ethan.
73:16 Tuus est dies, et tua est nox: * tu fabricátus es auróram et solem.
73:17 Tu fecísti omnes términos terræ: * æstátem et ver tu plasmásti ea.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sæcula sæculórum. Amen.
Psalmus 73(18-23) [3]
73:18 Memor esto huius, inimícus improperávit Dómino: * et pópulus insípiens incitávit nomen tuum.
73:19 Ne tradas béstiis ánimas confiténtes tibi, * et ánimas páuperum tuórum ne obliviscáris in finem.
73:20 Réspice in testaméntum tuum: * quia repléti sunt, qui obscuráti sunt terræ dómibus iniquitátum.
73:21 Ne avertátur húmilis factus confúsus: * pauper et inops laudábunt nomen tuum.
73:22 Exsúrge, Deus, iúdica causam tuam: * memor esto improperiórum tuórum, eórum quæ ab insipiénte sunt tota die.
73:23 Ne obliviscáris voces inimicórum tuórum: * supérbia eórum, qui te odérunt, ascéndit semper.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Memor esto * congregationis tuae, Domine, quam possedisti ab initio
Capitulum Responsorium Versus {Per Annum}
Rom 13:8
Nemini quidquam debeatis nisi ut invicem diligatis: qui enim diligit proximum legem implevit.
R. Deo grátias.

R.br. Benedicam Dominum * In omni tempore.
R. Benedicam Dominum * In omni tempore.
V. Semper laus eius in ore meo.
R. In omni tempore.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Benedicam Dominum * In omni tempore.

V. Dominus regit me et nihil mihi deerit.
R. In loco pascuae ibi me collocavit.
Oratio {ex Proprio de Tempore}
V. Dominus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Oremus
Dirigat corda nostra, quaesumus Domine, tuae miserationis operatio: quia tibi sine te placere non possumus.
Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sæcula sæculórum.
R. Amen.

Conclusio
V. Dominus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.

Ad Nonam

Incipit
V. Deus + in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sæcula sæculórum. Amen.
Alleluia.
Hymnus
Rerum Deus tenax vigor,
Immotus in te permanens,
Lucis diurnae tempora
Successibus determinans:

Largire lumen vespere,
Quo vita nusquam decidat,
Sed praemium mortis sacrae
Perennis instet gloria.

* Praesta, Pater piissime,
Patrique compar Unice,
Cum Spiritu Paraclito
Regnans per omne saeculum.
Amen.
Psalmi {Antiphona ex Psalterio secundum diem}
Ant. Invocabimus * nomen tuum Domine: narrabimus mirabilia tua
Psalmus 74 [1]
74:1 Confitébimur tibi, Deus: * confitébimur, et invocábimus nomen tuum.
74:2 Narrábimus mirabília tua: * cum accépero tempus, ego iustítias iudicábo.
74:3 Liquefácta est terra, et omnes qui hábitant in ea: * ego confirmávi colúmnas eius.
74:4 Dixi iníquis: Nolíte iníque ágere: * et delinquéntibus: Nolíte exaltáre cornu:
74:5 Nolíte extóllere in altum cornu vestrum: * nolíte loqui advérsus Deum iniquitátem.
74:6 Quia neque ab Oriénte, neque ab Occidénte, neque a desértis móntibus: * quóniam Deus iudex est.
74:7 Hunc humíliat, et hunc exáltat: * quia calix in manu Dómini vini meri plenus misto.
74:8 Et inclinávit ex hoc in hoc: verúmtamen fæx eius non est exinaníta: * bibent omnes peccatóres terræ.
74:9 Ego autem annuntiábo in sæculum: * cantábo Deo Iacob.
74:10 Et ómnia córnua peccatórum confríngam: * et exaltabúntur córnua iusti.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sæcula sæculórum. Amen.
Psalmus 75(1-7) [2]
75:1 Notus in Iudæa Deus: * in Israël magnum nomen eius.
75:2 Et factus est in pace locus eius: * et habitátio eius in Sion.
75:3 Ibi confrégit poténtias árcuum, * scutum, gládium, et bellum.
75:4 Illúminans tu mirabíliter a móntibus ætérnis: * turbáti sunt omnes insipiéntes corde.
75:5 Dormiérunt somnum suum: * et nihil invenérunt omnes viri divitiárum in mánibus suis.
75:6 Ab increpatióne tua, Deus Iacob, * dormitavérunt qui ascendérunt equos.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sæcula sæculórum. Amen.
Psalmus 75(8-13) [3]
75:8 Tu terríbilis es, et quis resístet tibi? * ex tunc ira tua.
75:9 De cælo audítum fecísti iudícium: * terra trémuit et quiévit,
75:10 Cum exsúrgeret in iudícium Deus, * ut salvos fáceret omnes mansuétos terræ.
75:11 Quóniam cogitátio hóminis confitébitur tibi: * et relíquiæ cogitatiónis diem festum agent tibi.
75:12 Vovéte, et réddite Dómino, Deo vestro: * omnes, qui in circúitu eius affértis múnera.
75:13 Terríbili et ei qui aufert spíritum príncipum, * terríbili apud reges terræ.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Invocabimus * nomen tuum Domine: narrabimus mirabilia tua
Capitulum Responsorium Versus {Per Annum}
1 Pet 1:17-19
In timóre incolátus vestri témpore conversámini: sciéntes quod non corruptibílibus auro vel argénto redémpti estis, sed pretióso sánguine quasi Agni immaculáti Christi.
R. Deo grátias.

R.br. Redime me Domine * Et miserere mei.
R. Redime me Domine * Et miserere mei.
V. Pes enim meus stetit in via recta.
R. Et miserere mei.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Redime me Domine * Et miserere mei.

V. Ab occultis meis munda me Domine.
R. Et ab alienis parce servo tuo.
Oratio {ex Proprio de Tempore}
V. Dominus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Oremus
Dirigat corda nostra, quaesumus Domine, tuae miserationis operatio: quia tibi sine te placere non possumus.
Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sæcula sæculórum.
R. Amen.

Conclusio
V. Dominus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.

Ad Vesperas

Incipit
V. Deus + in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sæcula sæculórum. Amen.
Alleluia.
Psalmi {ex Psalterio secundum diem}
Ant. Ecce quam bonum * et quam iucúndum habitáre fratres in unum
Psalmus 132 [1]
132:1 Ecce quam bonum et quam iucúndum, habitáre fratres in unum:
132:2 Sicut unguéntum in cápite, * quod descéndit in barbam, barbam Aaron,
132:3 Quod descéndit in oram vestiménti eius: * sicut ros Hermon, qui descéndit in montem Sion.
132:4 Quóniam illic mandávit Dóminus benedictiónem, * et vitam usque in sæculum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Ecce quam bonum * et quam iucúndum habitáre fratres in unum
Ant. Confitémini Dómino * quóniam in ætérnum misericórdia eíus
Psalmus 135(1-9) [2]
135:1 Confitémini Dómino quóniam bonus: * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
135:2 Confitémini Deo deórum: * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
135:3 Confitémini Dómino dominórum: * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
135:4 Qui facit mirabília magna solus: * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
135:5 Qui fecit cælos in intelléctu: * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
135:6 Qui firmávit terram super aquas: * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
135:7 Qui fecit luminária magna: * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
135:8 Solem in potestátem diéi: * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
135:9 Lunam, et stellas in potestátem noctis: * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Confitémini Dómino * quóniam in ætérnum misericórdia eíus
Ant. Confitémini Dómino * quia in humilitáte nostra memor fuit nostri
Psalmus 135(10-26) [3]
135:10 Qui percússit Ægýptum cum primogénitis eórum: * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
135:11 Qui edúxit Israël de médio eórum: * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
135:12 In manu poténti, et bráchio excélso: * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
135:13 Qui divísit Mare Rubrum in divisiónes: * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
135:14 Et edúxit Israël per médium eius: * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
135:15 Et excússit Pharaónem, et virtútem eius in Mari Rubro: * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
135:16 Qui tradúxit pópulum suum per desértum: * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
135:17 Qui percússit reges magnos: * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
135:18 Et occídit reges fortes: * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
135:19 Sehon, regem Amorrhæórum: * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
135:20 Et Og, regem Basan: * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
135:21 Et dedit terram eórum hereditátem: * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
135:22 Hereditátem Israël, servo suo: * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
135:23 Quia in humilitáte nostra memor fuit nostri: * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
135:24 Et redémit nos ab inimícis nostris: * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
135:25 Qui dat escam omni carni: * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
135:26 Confitémini Deo cæli: * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
135:26 Confitémini Dómino dominórum: * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Confitémini Dómino * quia in humilitáte nostra memor fuit nostri
Ant. Adhæreat lingua mea * fáucibus meis, si non memínero tui Ierúsalem
Psalmus 136 [4]
136:1 Super flúmina Babylónis, illic sédimus et flévimus: * cum recordarémur Sion:
136:2 In salícibus in médio eius, * suspéndimus órgana nostra.
136:3 Quia illic interrogavérunt nos, qui captívos duxérunt nos, * verba cantiónum:
136:4 Et qui abduxérunt nos: * Hymnum cantáte nobis de cánticis Sion.
136:5 Quómodo cantábimus cánticum Dómini * in terra aliéna?
136:6 Si oblítus fúero tui, Ierúsalem, * oblivióni detur déxtera mea.
136:7 Adhæreat lingua mea fáucibus meis, * si non memínero tui:
136:8 Si non proposúero Ierúsalem, * in princípio lætítiæ meæ.
136:9 Memor esto, Dómine, filiórum Edom, * in die Ierúsalem:
136:10 Qui dicunt: Exinaníte, exinaníte * usque ad fundaméntum in ea.
136:11 Fília Babylónis mísera: * beátus, qui retríbuet tibi retributiónem tuam, quam retribuísti nobis.
136:12 Beátus, qui tenébit, * et allídet párvulos tuos ad petram.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Adhæreat lingua mea * fáucibus meis, si non memínero tui Ierúsalem
Ant. Confitébor * nómini tuo Dómine, super misericórdia et veritáte tua
Psalmus 137 [5]
137:1 Confitébor tibi, Dómine, in toto corde meo: * quóniam audísti verba oris mei.
137:2 In conspéctu Angelórum psallam tibi: * adorábo ad templum sanctum tuum, et confitébor nómini tuo.
137:3 Super misericórdia tua, et veritáte tua: * quóniam magnificásti super omne, nomen sanctum tuum.
137:4 In quacúmque die invocávero te, exáudi me: * multiplicábis in ánima mea virtútem.
137:5 Confiteántur tibi, Dómine, omnes reges terræ: * quia audiérunt ómnia verba oris tui:
137:6 Et cantent in viis Dómini: * quóniam magna est glória Dómini.
137:7 Quóniam excélsus Dóminus, et humília réspicit: * et alta a longe cognóscit.
137:8 Si ambulávero in médio tribulatiónis, vivificábis me: * et super iram inimicórum meórum extendísti manum tuam, et salvum me fecit déxtera tua.
137:9 Dóminus retríbuet pro me: * Dómine, misericórdia tua in sæculum: ópera mánuum tuárum ne despícias.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Confitébor * nómini tuo Dómine, super misericórdia et veritáte tua
Capitulum Hymnus Versus {ex Psalterio secundum diem}
2 Cor. 1, 3-4
Benedíctus Deus, et Páter Dómini nostri Iesu Christi, Páter misericordiárum, et Deus totíus consolationis, qui consolátur nos in omni tribulatióne nostra.
R. Deo grátias.

Hymnus
Magnae Deus potentiae,
Qui fertili natos aqua
Partim relinquis gurgiti,
Partim levas in aëra.

Demersa lymphis imprimens,
Subvecta cælis érigens:
Ut stirpe ab una pródita,
Divérsa repleant loca:

Largire cunctis sérvulis,
Quos mundat unda Sánguinis,
Nescíre lapsus criminum,
Nec ferre mortis tædium.

Ut culpa nullum deprimat:
Nullum efferat iactantia:
Elisa mens ne concidat:
Elata mens ne corruat.

Præsta, Páter piíssime,
Patríque compar Únice,
Cum Spíritu Paráclito
Regnans per omne sæculum.
Amen.

V. Dirigátur, Dómine, orátio mea.
R. Sicut incénsum in conspéctu tuo.
Canticum Magnificat {Antiphona ex Proprio de Tempore}
Ant. Fecit Deus * poténtiam in bráchio suo: dispérsit supérbos mente cordis sui
(Canticum Mariae * Luc. 1:46-55)
1:46 Magníficat * ánima mea Dóminum.
1:47 Et exsultávit spíritus meus: * in Deo, salutári meo.
1:48 Quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ: * ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes.
1:49 Quia fecit mihi magna, qui potens est: * et sanctum nomen eius.
1:50 Et misericórdia eius, a progénie in progénies: * timéntibus eum.
1:51 Fecit poténtiam in bráchio suo: * dispérsit supérbos mente cordis sui.
1:52 Depósuit poténtes de sede: * et exaltávit húmiles.
1:53 Esuriéntes implévit bonis: * et dívites dimísit inánes.
1:54 Suscépit Israël púerum suum: * recordátus misericórdiæ suæ.
1:55 Sicut locútus est ad patres nostros: * Ábraham, et sémini eius in sæcula.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant. Fecit Deus * poténtiam in bráchio suo: dispérsit supérbos mente cordis sui
Preces Feriales{omittitur}
Oratio {ex Proprio de Tempore}
V. Dominus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Oremus
Dirigat corda nostra, quaesumus Domine, tuae miserationis operatio: quia tibi sine te placere non possumus.
Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sæcula sæculórum.
R. Amen.

Conclusio
V. Dominus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.

Ad Completorium

Incipit
V. Iube Domine benedicere.
Benedictio. Noctem quietam et finem perfectum concedat nobis Dominus omnipotens. Amen.
Lectio brevis
1 Pet 5:8-9
Fratres: Sobrii estote, et vigilate: quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret: cui resistite fortes in fide.
V. Tu autem Dómine miserére nobis.
R. Deo grátias.
V. Adiutorium nostrum + in nomine Domini.
R. Qui fecit caelum et terram.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris: et ne nos indúcas in tentatiónem: sed líbera nos a malo. Amen.
Confíteor Deo omnipoténti, beátæ Maríæ semper Vírgini, beáto Michaéli Archángelo, beáto Ioánni Baptístæ, sanctis Apóstolis Petro et Paulo, et ómnibus Sanctis, quia peccávi nimis, cogitatióne, verbo et ópere: percutit sibi pectus mea culpa, mea culpa, mea máxima culpa. Ideo precor beátam Maríam semper Vírginem, beátum Michaélem Archángelum, beátum Ioánnem Baptístam, sanctos Apóstolos Petrum et Paulum, et omnes Sanctos, oráre pro me ad Dóminum Deum nostrum.
Misereatur nostri omnípotens Deus, et dimíssis peccátis nostris, perdúcat nos ad vitam ætérnam. Amen.
Indulgéntiam, + absolutiónem et remissiónem peccatórum nostrórum tríbuat nobis omnípotens et miséricors Dóminus. Amen.
V. Converte nos +++ Deus, salutaris noster.
R. Et averte iram tuam a nobis.
V. Deus + in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sæcula sæculórum. Amen.
Alleluia.
Psalmi {Antiphona ex Psalterio secundum diem}
Ant. Adiutor meus * et liberator meus esto, Domine
Psalmus 69 [1]
69:1 Deus, in adiutórium meum inténde: * Dómine, ad adiuvándum me festína.
69:2 Confundántur et revereántur, * qui quærunt ánimam meam.
69:3 Avertántur retrórsum, et erubéscant, * qui volunt mihi mala.
69:4 Avertántur statim erubescéntes, * qui dicunt mihi: Euge, euge.
69:5 Exsúltent et læténtur in te omnes qui quærunt te, * et dicant semper: Magnificétur Dóminus: qui díligunt salutáre tuum.
69:6 Ego vero egénus, et pauper sum: * Deus, ádiuva me.
69:7 Adiútor meus, et liberátor meus es tu: * Dómine, ne moréris.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sæcula sæculórum. Amen.
Psalmus 70(1-12) [2]
70:1 In te, Dómine, sperávi, non confúndar in ætérnum: * in iustítia tua líbera me, et éripe me.
70:2 Inclína ad me aurem tuam, * et salva me.
70:3 Esto mihi in Deum protectórem, et in locum munítum: * ut salvum me fácias,
70:4 Quóniam firmaméntum meum, * et refúgium meum es tu.
70:5 Deus meus, éripe me de manu peccatóris, * et de manu contra legem agéntis et iníqui:
70:6 Quóniam tu es patiéntia mea, Dómine: * Dómine, spes mea a iuventúte mea.
70:7 In te confirmátus sum ex útero: * de ventre matris meæ tu es protéctor meus.
70:8 In te cantátio mea semper: * tamquam prodígium factus sum multis: et tu adiútor fortis.
70:9 Repleátur os meum laude, ut cantem glóriam tuam: * tota die magnitúdinem tuam.
70:10 Ne proiícias me in témpore senectútis: * cum defécerit virtus mea, ne derelínquas me.
70:11 Quia dixérunt inimíci mei mihi: * et qui custodiébant ánimam meam, consílium fecérunt in unum.
70:12 Dicéntes: Deus derelíquit eum, persequímini, et comprehéndite eum: * quia non est qui erípiat.
70:12 Deus, ne elongéris a me: * Deus meus, in auxílium meum réspice.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sæcula sæculórum. Amen.
Psalmus 70(13-24) [3]
70:13 Confundántur, et defíciant detrahéntes ánimæ meæ: * operiántur confusióne, et pudóre qui quærunt mala mihi.
70:14 Ego autem semper sperábo: * et adiíciam super omnem laudem tuam.
70:15 Os meum annuntiábit iustítiam tuam: * tota die salutáre tuum.
70:16 Quóniam non cognóvi litteratúram, introíbo in poténtias Dómini: * Dómine, memorábor iustítiæ tuæ solíus.
70:17 Deus, docuísti me a iuventúte mea: * et usque nunc pronuntiábo mirabília tua.
70:18 Et usque in senéctam et sénium: * Deus, ne derelínquas me,
70:19 Donec annúntiem bráchium tuum * generatióni omni, quæ ventúra est:
70:20 Poténtiam tuam, et iustítiam tuam, Deus, usque in altíssima, quæ fecísti magnália: * Deus, quis símilis tibi?
70:21 Quantas ostendísti mihi tribulatiónes multas et malas: et convérsus vivificásti me: * et de abýssis terræ íterum reduxísti me:
70:22 Multiplicásti magnificéntiam tuam: * et convérsus consolátus es me.
70:23 Nam et ego confitébor tibi in vasis psalmi veritátem tuam: * Deus, psallam tibi in cíthara, Sanctus Israël.
70:24 Exsultábunt lábia mea cum cantávero tibi: * et ánima mea, quam redemísti.
70:24 Sed et lingua mea tota die meditábitur iustítiam tuam: * cum confúsi et revériti fúerint, qui quærunt mala mihi.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Adiutor meus * et liberator meus esto, Domine
Hymnus
Te lucis ante terminum,
Rerum Creator, poscimus,
Ut pro tua clementia
Sis praesul et custodia.

Procul recedant somnia,
Et noctium phantasmata;
Hostemque nostrum comprime,
Ne polluantur corpora.

* Praesta, Pater piissime,
Patrique compar Unice,
Cum Spiritu Paraclito
Regnans per omne saeculum.
Amen.
Capitulum Responsorium Versus
Ier 14:9
Tu autem in nobis es, Domine, et nomen sanctum tuum invocatum est super nos: ne derelinquas nos, Domine Deus noster.
R. Deo gratias.

R.br. In manus tuas, Domine, * Commendo spiritum meum.
R. In manus tuas, Domine, * Commendo spiritum meum.
V. Redemisti nos, Domine, Deus veritatis.
R. Commendo spiritum meum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. In manus tuas, Domine, * Commendo spiritum meum.

V. Custodi nos, Domine, ut pupillam oculi.
R. Sub umbra alarum tuarum protege nos.
Canticum Nunc dimittis
Ant. Salva nos, * Domine, vigilantes, custodi nos dormientes; ut vigilemus cum Christo, et requiescamus in pace
(Canticum Simeonis * Luc. 2:29-32)
2:29 Nunc dimíttis servum tuum, Dómine, * secúndum verbum tuum in pace:
2:30 Quia vidérunt óculi mei * salutáre tuum,
2:31 Quod parásti * ante fáciem ómnium populórum,
2:32 Lumen ad revelatiónem Géntium, * et glóriam plebis tuæ Israël.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant. Salva nos, * Domine, vigilantes, custodi nos dormientes; ut vigilemus cum Christo, et requiescamus in pace
Oratio
V. Dominus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Oremus.
Visita, quaesumus, Domine, habitationem istam, et omnes insidias inimici ab ea longe repelle: Angeli tui sancti habitent in ea, qui nos in pace custodiant; et benedictio tua sit super nos semper.
Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sæcula sæculórum.
R. Amen.
Conclusio
V. Dominus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Benedictio. Benedicat et custodiat nos omnipotens et misericors Dominus, + Pater, et Filius, et Spiritus Sanctus.
R. Amen.
Salve, Regína, mater misericórdiæ;
vita, dulcédo et spes nóstra, salve.
Ad te clamámus éxsules fílii Hevæ.
Ad te suspirámus geméntes et flentes
In hac lacrimárum valle.

Eia ergo, advocáta nostra,
illos tuos misericórdes óculos ad nos convérte.
Et Iesum, benedíctum fructum ventris tui,
nobis post hoc exsílium osténde.
O clemens, o pia, o dulcis Virgo María.

V. Ora pro nobis, sancta Dei Genitrix.
R. Ut digni efficiámur promissiónibus Christi.
Orémus.
Omnípotens sempitérne Deus, qui gloriósæ Vírginis Matris Maríæ corpus et ánimam, ut dignum Fílii tui habitáculum effici mererétur, Spíritu Sancto cooperánte, præparásti: da, ut, cuius commemoratióne lætámur, eius pia intercessióne, ab instántibus malis et a morte perpétua líberémur. Per eúmdem Christum Dóminum nóstrum. Amen.
V. Divinum auxilium + maneat semper nobiscum.
R. Amen.